# Refractiones coelestes 4

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/4

At vero superficies DEFD, est refringens vel refractoria; sicut & diaphanum DH, à vaporibus ad oculum vsque, est corpus refractiuum, & subiectum lineae refractae. Superficies in qua linea incidentiae AD, & refracta DH inest, appellatur superficies siue planum Refractionis. Vide Definit. Vitell. ad libr. 10. Angulus ADI, in puncto incidentiae seu refractionis D, à linea incidentiae AD; & perpendiculari GDI protracta ex D in I, est angulus incidentiae, vocatur ab aliis inclinatio lineae AD super superficiem DF. Angulus quem linea refractionis DH, & linea incidentiae AD, ex D versus H. protracta faceret, esset angulus refractionis. Angulus HDG dicitur angulus refractus, & continetur à linea refracta & perpendiculari GH. Ex quo diligenter est animaduertendum, aliud esse angulum refractionis, aliud angulum Refractum. Sunt enim ambo anguli à radio incidente protracto & à perpendiculari comprehensi, partes, quarum vtrauis alterius ad angulum dictum siue incidentiae est complementum. vt consideranti patet.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
