# Refractiones coelestes 40

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40

Videbis enim vtrumlibet sidus in Ellipsin configurari, & loco transferri, pro situ & statu vitri. Et si eiusmodi duo aut plura vitra, diuersis locis inter visum & sidera dicta statueris, multiplicabis eadem sidera. E quibus rationem Pareliorum Paraselenarumque eruere addisces. Quod idem specilla polyedra edocebunt. Sed & homocentricè conuexoconcaua vitra, de quibus paulo ante, eadem praestant. Vnde si ex hisce humilibus in alta ascendere, tanquam gradibus quibusdam, non pigebit; dicemus obiectu vel nubis, vel vaporis aut similis meteori diaphani refractiui, & vno istorum modorum muitipliciter figurati, &c. Solem saepiuscule videri, &c. & Parelia ita gigni, &c. Sed haec ex occasione stringo, non instituto enucleo. Sapientibus pauca.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
