# Refractiones coelestes 43

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, ALIA TRANSPARENTIA CORPORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/43

ALIA TRANSPARENTIA CORPORA. Est aqua vitris inclusa, quae si extremitatibus aptis polleant, vtputa, conuexis, concauis, planis, &c. omnia quae cristallus, quae vitra solida praestant; vt experienti clarum euadet. Sunt etiam nonnulli perspicui lapides, electrum, cornu, &c. quae multum opacitatis admixtum habent, & poliri difficulter possunt; hinc vel nihil vel parum refringunt, sed colorum lucisque imagines in sese imbibitas malignè admodum transmittunt, & quia temperiei siccae videntur, idcirco refractioni minus inseruiunt. CONSECTARIA. Ex allatis Experientiis & demonstrationibus, vtiles doctrinae, paradoxae forsitan, sed verae & rebus Astronomicis pernecessariae, colliguntur. CIRCA HEMISPHAERIVM APPA RENS FT EIVS CIRCVLOS. CAPVT XXVII. 1. Omnia patentis coeli puncta, praeter verticem, Refractioni sunt obnoxia. Quia omnia ad vnum punctum intra vapores, extra centrum assumptum, radios inclinant in superficiem vaporum, praeter Zenith. per Coroll. Lemm. 3. &c. 2. Omnia patentis coeli puncta, iusto sublimora videntur, praeter Zenith. Demonstratur ex cap. 22. Totum de coelo quod apparet, plus est quam apparet; plus est, propter exaltationem; minus esse apparet, ob contractionem. 4. Si id quod refractum apparet, hemispaerium praecisè aequat (quod è stellis diametraliter oppositis sciri potest) tunc certum est, absque refractione minus dimidio coeli patere, adeoque minorem esse forsitancoeli à terra distantiam, quam putetur, terraeque semidiametrum non omnino fortassis in sensibilem. Vnde ad hanc rem attendere, non erit abs re. Si verè quod refractum apparet hemisphaerio majus est, probabile sit, remotionem coeli à terra esse sensu omni superiorem. 6. At si quod apparet hemisphaerio minus existeret; terra coelo multum admoueretur. 7.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
