# Refractiones coelestes 5

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, PROTHEOREMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/5

Est autem radius vt recta linea, quae tota iacet in eo plano, in quo sua extrema habet. Planum refractionis Solaris, necessario cadit in lineam refractionis. Quia cadit in punctum refractionis & oculi; quae lineam refractionis claudunt. Planum refractionis Solaris, necessario cadit in lineam verticalem, & consequenter Zenith & Nadir. quia cadit in centrum terrae per protheor. 2. & punctum visionis, per 1. haec autem in linea verticali iacent, quia è centro terrae per oculum in coelum protensa recta, est verticalis. Igitur & planum refractionis, per I. pro p. l. 11. Eucl. Ergo à primo ad vltimum, Omne & solum refractionis solaris planum, est planum aliquod verticale. Eo quod in omni refractionis Solaris plano, necessario inesse debeat, linea perpendicularis per centrum terrae traiecta, & linea verticalis à centro terraeper oculum in Zenith: at hae duae lineae simul reperiri possunt in Solo plano aliquo verticali: Et vbicunque planum aliquod verticale per Solem traiicitur, in illo hae duae lineae inueniuntur: Ergo omne & Solum refractionis Solaris planum, est planum aliquod verticale. Vnde cum in nullo plano Longitudinis (Sole extra Zenith posito) simul existat tam verticalis quam perpendicularis linea, nullum Longitudinis planum, est planum refractionis. Sic, nullum planum secundarium altitudinis, Sole extra horizontem posito, est planum refractionis. Sic, Solum planum Altitudinis primarium, semper & vbique est planum refractionis. Sic, plana omnia secundum Altitudinem, Sole vbicunque existente, semper sunt plana refractionis. Sic, vnum planum Longitudinis, Sole in Zenith posito, est planum refractionis. Sic, omne planum Altitudinis secundarium Solis centro in horizonte statuto, est planum refractionis. Omnia & singula singulatim demonstro. Vbi prius semel pro semper moneo, quando Coni Solatis mentionem facio, illum quidem ex parte rei vt plurimum esse refractum; parum tamen interesse vtro modo concipiatur. nunc, donec de Refractionibus in postetioribus agatur. Hoc enim praesentem ad rem non facit, & ex materia subiecta facile colligitur, de quo cono sermo habeatur. NVLLVM PLANVM LONGITVDI

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
