# Refractiones coelestes 50-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/50-2

CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS horarias, proiectiones. Nota 6. Cum Refractio, vt Notando 3. 4. & 5. dictum, vbique & semper in tempora peccet, prouehendo Solem citius, eundemque abiturientem remorando; à Sole autem radij in stilos horarios impacti vmbras horarum discriminatrices proiiciant: Quaestio nunc est; Vtrum Refractio vim suam in horologia etiam sciotherica exerceat, & sicut Solem iusto maturius super finitorem exaltat; ita id ipsum in vmbris gnomonum ad lineas horarias proiectis significet. An verò illud solum faciat; lineas autem horarias easdem vmbris stilorum permittat; quas occupassent, Sole irrefracto vel ascendente, vel descendente.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
