# Refractiones coelestes 51

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/51

Vt quia Ingolstadij Sol principium Cancri possidens, horizontem obtineret mane hora 4. vespere 8. sine Refractione; cùm modò Refractus eundem subeat matutinus ante 4. vespertinus deserat post octauam; dubitatur nunc An vmbrę stilorum id ipsum in lineis horariis etiam indicent; an verò in easdem lineas horarias incurrant, in quas accidissent, si Sol irrefractus apparuisset? Dicendum breuiter 1. Quadrantes, Cylindros, Annulos, similiaque horologia mobilia ex altitudinibus Solis supra horizontem confecta, in omni loco & Sphaera, semper ostendere tempus, horum & locum Solis, quae fuissent indicata, si Sol irrefractus alluxisset. Caussa est, quia ista instrumenta locum Solis in Zodiaco non inuestigant ex radio Solis, sed cognitum & inuentum ante supponunt, vt ex eo in cognitionem horę latentis perueniatur. Et cum horariae lineae in iis sint descriptae ex Solis altitudinibus quas supra horizontem in quolibet signo & hora diei quauis habet; hinc fit, vt cursor vel index ad locum Solis constituti, ostendant horam altitudinibus Solis conuenientem: siue iam illam altitudinem acquisiuerit Sol per Refractionem siue non. Et sic hora ortus & occasus quae fuisset absque Refractione semper repraesentatur in hisce instrumentis, &c. Dicendum 2. Caetera horologia sciotherica fixa, cuiusmodi est verticale, aequinoctiale, &c. in Sphaera quidem recta, semper accipere vmbram ortiuam atque occiduam à Sole refracto in easdem lineas horarias, in quas accepissent ab irrefracto. Ratio euidens. Quia planum horizontale in hac Sphaera coincidit cum circulo horae 6. Ergo si Sol horizontem insidet, semper est in circulo horae sextae; ideoque in horologiis vmbra stili in lineam horae sextae dirigitur; eo quod lineae istae horariae sint sectiones communes circulorum horariorum cum planis horariis; hinc ipsae in suorum circulorum planis necessario iacent, &c. Dicéndum 3. In Sphaera obliqua, vmbra stili à Sole exorienteatque occidente refracto profecta, non obumbrateam lineam horariam, quam obtexisset proiecta à Sole irrefracto. Probatur. Vmbra stili lineaque horaria & radius Solis in stilum occursans adeoque Sol ipse, vbicunque tandem positus, in vno semper sunt circulo horario, vt ex gnomonicis euidens est: atqui Sol in horizonte constitutus alium circulum horarium insidet refractus, alium irrefractus; quia iuxta Consect. 8. cap. 28. aliam refractus hic, aliam irrefractus amplitudinem obtinet: ergo & radius ab ipso in stilum prolapsus, & stilus atque linea horaria à stilo inumbrata, in alio etiam circulo horario versantur, quando Sol refractus horizontem possidet, quàm quando eundem irrefractus inuadit.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
