Latin
CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 54
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque refractio fieri possit ad vnum gradum &lius, possibile est iis qui sub polis degunt, Solem citius oriri duobus diebus &lius. Vnde solius refractionis beneficio euenire potest, vt aestas quinque aut pluribus diebus hyemem superet, sub istis Sphaeris. Ex eodem fundamento exaltari illis possunt quędam semper latentium stellarum, &iterum deprimi, solius refractionis opera, absque vlla poli variatione. Vnde considerandum est; An nulla ex hoc capite de poli mutatione, in Auctores irrepserit dissensio. Quod tamen alio discutiendum reseruamus. 9. Eaedem caussae docent, confirmante experientia, in Sphaera obliqua aestatis praesertim dies longiores esse aequo. Cum enim Sol obliquius ascendat, fit vt vni gradui secundum ascensionem rectam in verticali circulo sumpto respondeant in obliqua Sphaera duo, tres, quatuor, &c. quorum tamen singuli aequantur tempore, singulis ascensionis rectae gradibus: è quo mirari desino cur aliquando in aestate ante quartam illucescat Sol, &postea error in horologiis accidat, (id quod saepissime expertus sum) quando ea secundum Solem orientem aut occidentem dirigunturi. In hoc enim casu Sol ex refractione peccans, castigandus est ad horologia bene directa, non illa secundum cespitantem Solem deprauanda. Cum quibus tamen facile, Refractionum eluctatus campos, Sol, in gratiam redibit, &c. Quod ideo moneo, vt attendant qui in hisce occupantur: nam qui ex apparentibus orientis atque occidentis Solis punctis, aestimaret amplitudines ortiuas &occiduas, nec non arcus diurnos &hisce affinia; is in calculandi ratione grauiter impingeret, latitudinemque loci, iusto plus ampliaret, &c. 10. Munificam tandem in hisce Creatoris largitatem gratissimis animis recognoscamus; etenim quod vapores illi de splendoris solaris efficacia sua hebetudine retundunt, id figura à creatore illis indita compensat; dum Solem quem cohibere nituntur ne splendeat, omnibus populis diutius detinent, luceque exosas tenebras abbreuiant, lumen prolongant; noctem curtant, ampliant diem. Omnibus quippe Gentibus diutius lux adest, breuius vmbrae. Vt sic ad lucis opera ipso fonte luminis Sole, peragenda, &continuanda plurimum incitamenti atque adiumenti hauriamus.