Latin
CARVT XXXI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 61
Unproofread scanNot analysed yet
Vsitatam autem illam solaris circumferentiae concisionem, ab interiectis nos inter &Armospherae extremitatem corpusculis, radiorum exceptu peroriri, patet euidentibus experimentis: si nimirum Sol per fumum allabatur: si per sparsos aut concitatos pulueres: si per ascendentes roridos vapores; haec enim omnia &tremorem &dilacerationem inferunt; non vtique refractione, sed inumbratione: &tam luculenter, vt vmbrae fumi, eiusque anfractuosae vorticationes, etiam in ipso medio simulachro Solis optimè discernantur. Verosimile igitur est, idem in portentosis istis disci solaris rupturis euemre. cum ratione congruum sit, multas eiusmodi in Atmosphaerae profunditate reperiri massas, quae lucis occultatione, in tam portentosum valeant Solem configurare monstrum. Sed dicendum nihilominus videtur, ingentem hanc Solis transfigurationem non esse obumbrationem, sed planè veram eamque irregularem atque inordinatam Refractionem, prouenientem à fluctuante Atmosphaerae superficie. Et probatur. 1. Quia si ista Solis deformatio ab vmbra intercedentis massae proueniret. Sol etiam in Longitudine sua notabiliter quandoque abbreuiaretur, sicut in Longitudinis verticibus etiam exasperatur, vaporis aut fumi interpositu, &c. Atqui in Longitudinem Solis scissurae hae notabiles inferri animaduersum hactenus non est: igitur ab vmbra non sunt. 2. Si ab inumbratione essent, etiam aliquid efficeretur in medio Solis disco, &vel vmbra aliqua compareret, (vti fumi &vaporum ascendenium) vel Sol finderetur in duas partes, (vti ad 10. Octobris nubecula fecit, &c.) Atqui herum nihil fit. Ergo metam orphosis ista ab vmbra non est. 3. Quando recessus isti in Sole hiant, non contingit id repentina quadam reciprocatione, vti in peripheriae trepida dilaceratione fieri solet; sed lenta quadam &fluctuante quassatione, haud aliter atqui si quis Solem aquis innatantem attolli atque deprimi cerneret. Quod illi aliunde accedere non videtur, quam ab inaequali &fluctuante Atmosphaerae peripheria. Et sic verae Refractioni, non aute nudae inumbrationi est haec Solis variatio transcribenda. Solis in perimetro concisio quocunque diei tempore sit, intercedente fumo aut vapore; sed ista deprauatio non fit, nisi spud horizontem: Ergo non est similis ratio huius, &illius euenti. Nam si ab interiectis corporibus id accidit, cur non sesc opponunt Soli eleuato? 5. Signum ergo est à sola Atmosphaerae fluctuante superficie id proficisci, quae vim suam circa horizontem praecipuam in Solem exerit, &c. Argumenta contraria, ex hisce haud difficulter soluentur, &c. Quanquam ea probabilitate sua non destituta arbitrer, 6. Constat Solem etiam, dum horizontem tangit, iuaequaliter contrahi; nam die 28. Septembris defecit minutis 5'. o'. die 23. eiusdem minutis 5'. 40'. At vero die 26. Iulij imminutus fuit minutis 6 48'. Octobris die 12. minutis 7. 17'. Martij 3. &4. minutis 7'. 33'. Iulij 25. minutis 8'. 5. Tandem die 22. Decembris Sol decreuit quantum hactenus nunquam, minutis 12'. 8'. plus quam tertia sui parte. Scribit Ludouicus Auila lib. 2. Belli Germaniei, item Gribaldus Italus in quadam Relatione, Necnon Consaluus de Illescas, part. 2. histor. Pontif. quo tempore Carolus V.