Latin
GNIORVM ELLIPSEON SOLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 63
Unproofread scanNot analysed yet
AB, Longitudo Solis; CD Altitudo, quando Sol horizontem primo attigit, cuius defectus ab AB, fuit quinta pars &sex decimae tertiae ipsius AB, qualium tota AB, ponitur septuaginta &vnius; vnde Solis diametro posita 34'. fuit Ellipsis 6 /siue 6. 15'. EF, fuit Altitudo Solis, sub cleuatione gradus vnius. Deficit ab AB Solis diametro, 1/ id est; 5'. 51'. GH, Altitudinem exhibet Solis duos gradus eleuati; sumendo eleuationem Solis semper ex radio, à centro ipsius porrecto. Defectus ipsius ab AB est OBSERVATOR. Decimo tertio Nouembris die Soloriens mirificè laceratus fuit. Nam paßim ingentia frusta ex peripheriae in Solem dependelant. Praeterea nulla Macula videri potuit, ante altitudinem vnius gradus. Sicut in matutino ortu diei 13. ita etiam, &aequaliter, atque eodem penitus modo, tam in vespertino occasis, quam matutino ortu diei 14, Sol fuit iniquißimus, laceratus, vulneratus mirum in modum, nec maculae quidquam ante altitudinem vnius gradus conspicnae fuerunt. Ellipsis proinde etiam aequalis. Die praeterea 14 immediatè ante ortum Solis, surgebat supra Horizontem discus quidam lucis ingens, instar planè Solis, sed triplo maioris diametri, quam alias Sol apparet, &confusae peripheriae. Sed Sol verus mox insequens, demonstrauit fuisse hunc Solem secundarium. Die 14. manè, Sole medio supra Horizontem, in vtroque Horologio verticali, tam in orientem quam in meridiem conuerso, stilorum vmbrae ostendebant horam 7. &vnius horae, quae fractio calculo sulacta, dat scrupula horaria 33. 45'. Ellipsis occidentalis diei decimi quarti. AB, Longitudo Solis; CD, Altitudo Elliptica, dum Sol Horizontem primo attigit; EF, Altitudo Solis vno gradu exaltatis GH, Altitudo eiusdem sub eleuatione duorum gradnum. deficit Altitudo CD à Longitudine AB, vna sexta Longitudinis parte. Quae Solis diametro posita 34'. dat 5. 40'. EF defecit ab AB, 3. 40'. GH, 2. 7.