# Refractiones coelestes 65-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, RESPONDETVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/65-2

Contra diuturna siccitate & calore dum vapores illi humidi resoluuntur & absumuntur, rarescit eadem inuariata Atmosphaerae capacitas; nihilominus tamen illic in casu priore, incidens radius amplius refringitur densitate, hic in posteriore minus, raritate eiusdem. Ex hoc ergo capite, superuacuè accedit & recedit à terra ista superficies. Probatur 2. Quia rationis & auctoritatis penuria laborat, ista opinio; nemo enim ita docuit; & sensus ipse reclamare videtur. Quis namque aërem, eadem manente materiae quantitate imminui aut ampliari persuadeatur, ita vt continuus, absque vlla partium distractione, nullis adscitis poris, permaneat? Hinc tota res suspecta redditur. Respondeo ad 1. Verum esse, si totius Sphaerae rarioris capacitas densescat; falsum, si inferior aliqua tantum portio: nam radius incidentiae, antequam in illam portionem impingat, alio diuergere non potest. Hoc secundum contingit in nostro casu, non primum. Quia humidi vapores non ascendunt ad crepusculorum habitacula, vt omnes, nullo dempto libenter concedunt. Quo sit, vt refractionis mutatio in illa superficie non accidat, quia neque materiae variatio vlla ibidem cuenit; radius ergo incidentiae in vapores, tenore eodem, quo ante feretur; in quibus, si aliter quam ante refringetur, eueniet quod nos dicimus, imminutam scilicet esse Atmosphaerae superficiem refringentem. Contrario planè modo, dilatabitur tam Atmosphaera quam eius refractoria summitas: si in locum vaporum exhalationes succedent, siue alteratione, seu generatione, seu denique motu locali, id fiat. Praeterea, negari non potest, aërem inferiorem roridum constringi& condensari; quo dato, minor locus occupabitur, & consequenter minor Atmosphaerae superficies, vbicunque tandem ea sit, subsequetur: & contra, in rarefactione, eundem loco augeri, & sic in superficiem capaciorem exsinuari, &c. Ad 2. Negatur totum quod dicitur. Nam tota philosophia contrarium sentit & docet, aërem videlicet frigore, imo sola etiam compressione violenta, condensari & in minorem locum redigi; contra calore extenuari, & fractione metuque vacui in spatium majus educi. Experientias, è quam plurimis, seligo pauculas. Si ampullam vitream longo, exili, cauoque collo praeditam, in aquam imponas, merso in ipsam collo, ne aër vllus exire aut intrare in ventriculum ampullae queat; calefactâ extrinsecus ampullâ, seu radiis solaribus, seu manus admotione, siue aëris circumstantis tepore, &c. ita rarescet captiuus in eius ventriculo aër, vt per longum collum ad orificium ipsius descendens, bullatim erumpat. Contra si idem aër inclusus frigescat, colliget sese in arctum, & duplo quandoque minorem in ampulla locum occupabit, quo fit, vt aqua per orificium in collum longum, ipsumque adeo follicolum ampullae, contra insitam à natura vim, ascendat.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
