Latin
DE VENTIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE VENTIS. Coniectura de Ventis, die 15. allata, suis fandamentis non caret. Cum enim ex eiusmodi exhalationum vel rarefractione, vel conspissatione, mutuis frigidi atque calidi accedentibus vicissitudinibus, flatus ventosi exoriantur; operam non luserit, qui Solis in chartam effigiati contemplatione, vapores arbitratus, etiam conspirante sensu, de ventis sententiam probabiliter ferre tentauerit. Plerumque enim Solem hebetem atque obtusum, venti; limpidissimum tranquillitas coeli comitatur. Sicut Ellipseos ordinata conformitas, quando puro nitet; turpitudo &prauitas oris consurgit, quando squallido Sol iubare hebescit. Fitillud, quod Atmosphaera continua, pellucida, &Superiore extremitate conformis atque perpolita existit: hoc, quando discreta, semiopaca, coloribus vitiata, atque superficie fluctuante maleque tersa est praedita. Haec incommoda afferunt, exhalationes terrestres, siccae, combussae, vel exspiratae à terra, vel coeli calore in aëre primum generatae: contraria proueniunt ab ordinata &genuina vaporum terrae circumdatorum temperie. Quae orordinarie in Ellipsin Solis plus potest, quam spissa illa halituum exaggeratio. De qua re, vlterius est inquirendum.