# Refractiones coelestes 68-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68-2

DE VENTIS. Coniectura de Ventis, die 15. allata, suis fandamentis non caret. Cum enim ex eiusmodi exhalationum vel rarefractione, vel conspissatione, mutuis frigidi atque calidi accedentibus vicissitudinibus, flatus ventosi exoriantur; operam non luserit, qui Solis in chartam effigiati contemplatione, vapores arbitratus, etiam conspirante sensu, de ventis sententiam probabiliter ferre tentauerit. Plerumque enim Solem hebetem atque obtusum, venti; limpidissimum tranquillitas coeli comitatur. Sicut Ellipseos ordinata conformitas, quando puro nitet; turpitudo & prauitas oris consurgit, quando squallido Sol iubare hebescit. Fitillud, quod Atmosphaera continua, pellucida, & Superiore extremitate conformis atque perpolita existit: hoc, quando discreta, semiopaca, coloribus vitiata, atque superficie fluctuante maleque tersa est praedita. Haec incommoda afferunt, exhalationes terrestres, siccae, combussae, vel exspiratae à terra, vel coeli calore in aëre primum generatae: contraria proueniunt ab ordinata & genuina vaporum terrae circumdatorum temperie. Quae orordinarie in Ellipsin Solis plus potest, quam spissa illa halituum exaggeratio. De qua re, vlterius est inquirendum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
