Latin
NIS SOLE TOTO EXTRA ZENITH
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde plana CHNO, &KLNO, per hasce Longitudines CH &KL, apicemque GSolaris coniacta, sunt recta ad planum Altitudinis primarium AD, facientia cum eodem sectiones communes, lineas IG &MG; inter conum Solarem comprehensas; inter se vero mutuam sectionem NO, quae sit recta ad planum AEDF, in puncto G, ideoque recta etiam ad verticalem GA; quae cum tota fit extra conum Solarem ad G acuminatum, tota etiam est extra plana Logitudinum. Vnde patet, nulla Longitudinum solarium plana, posse esse in tali Solis situ, plana verticalia, &c. id quod erat demonstrandum.