# Refractiones coelestes 7-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, NVLLVM PLANVM ALTITVDINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/7-2

NVLLVM PLANVM ALTITVDINIS SECVNDARIVM, SOLE TOTO EXTRA horizontem posito, est planum refractionis. CAPVT IV. VIA nullum tale planum, est planum verticale: cum omnium planorum Qverticalium communis sectio sit linea verticalis, per verticem coni solaris & centrum oculi traducta, at verò planorum secundariorum Altitudinis, communis sectio non est linea verticalis; igitur plana Altitudinis secundaria, non sunt plana verticalia. Sectionem autem illorum communem non esse, verticalem lineam, sic demonstre. Linea per verticem coni solaris ad planum longitudinis primarium recta, est sectio communis istorum planorum, per 19. l. 11. Eucl. ideoque parallela altitudini, per 6. l. 11. & ideo ad rectos axi coni solaris, per 29. l. 1. Eucl. At verò axis conisolaris, Sole toto supra horizontem eleuato, existit lineae verticali ad angulos obliquos; quia quantitas illius anguli, est arcus inter centrum circuli Solaris & Zenith interceptus, qui minor est, quam arcus inter Zenith & horizontem, cum Sol supra ipsum ponatur, minor est ergo quam 90. Ergo altituto Solis aliunde cognita, subducta à 90. dabit in residuo inclinationem axis ad verticalem lineam: cuius complementum ad 90. dabit inclinationem conmunis planerum Altitudinis secundariorum sectionis, ad lineam verticalem. igitur ipsa linea verticalis non est; igitur in centrum terrae non cadit, igitur illa non sunt plana verticalia, cum horum omnium communis sectio sit linea verticalis. Igitur plana Altitudinis secundaria, non sunt plana Refractionum, Sole toto extra horizontem posito. id quod erat demonstrandum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
