# Refractiones coelestes 70

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/70

Est humilis, ob grauitatem insitam natura: est perspicua, ob naturalem aquae raritatem: atque partium mutuum continuatione humidi nexum: est terrè conglobata, ob aequabilem circa terram conuolutionem, ab vniformi grauitate profectam. Superficies ergo polita, terrenae superficiei aequidistans, efficit mundam solaris perimetri illic recepti, & ad nos transmis. si praecisionem, & Ellipseos vniformiter deficientem figuram, ex natura ordinatae Refractionis atque incidentiae ortam. Humilis situs, facit Ellipseos magnitudinem, seu contractionem maiorem. Vt ostensum in prioribus. Perspicuitas tandem, Solis serenitatem, & in splendendo limpidam radiationem. Opposita militant in Atmosphęram turbidam, caliginosam, semiopacam, spiritibus terreis inter sese minimè coalescentibus refertam. Quoniam enim halitus illi naturae sunt terrestris; idcirco atomis siccis atque opacis abundant, qui humore destituti continuari nesciunt; quae res transparentiam, & radiorum iter directum intercipit. Et quia minimę istae particulę ob paruitatem & ab aliis discretionem, accedente naturali ariditate, ad motum sunt aptissimae, hinc hausto caelitus vel aliunde extrinsecus calore, facilllimè in sublime, fumi modo, nullo ordine, summa temeritate rapiuntur: qua re sit, vt nunquam in stabilem aliquam Sphaeram, aut superficiem regularem coadunentur, ideoque Refactioni minus idoneae reddantur; & quia siccitas calori iuncta, leuitati alas facile addit, sit vt istae minutae particulae admodum altè ascendant; ex quo iterum efficitur, vt etiamsi in regularem quandam Sphaeram configurarentur, nihilominus tamen, altitudo Refractionis magnitudini detraheret, iuxta ea quae in Sole Elliptico pag. 21. & hic passim fuerunt allata. Atmosphaera ergo turbida hasce videtur affectiones prae se ferre; vt sit alta; malè concinnatae extremitatis; male coagmentati corporis, constantis ex atomis natura sua adiaphanis siue coloratis, ideoque malignè transparentibus. Male compacta superficies, praecisionem & munditiem Soli refracto adimit in perimetro. Altitudo magnitudinem Ellipseos imminuit. Partium opacitas atque color insitus, caliginem ellipsi inducit. Et quia radij solares colorum speciebus tinguntur, hinc Ellipsi fusca quandoque rubedo insidet; alias pallor; alias splendor tersus & limpidus, pro vt Atmosphaera radios solares colorauerit. Dissolutio autem & discontinuitas istarum partium, refractioni radiorum inordinatae reflexionem consociat, quae confusionis est mater in hoc negotio.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
