Latin
DE VENTIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 71
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia dissolutioni copulata leuitas, ad motum facilis est; hinc &Atmosphaerae huius, summa extremitas multum fluctuat; quare enormes isti in Ellipsin meatus (de quibus cap. 32. num. 5.) inducuntur. &singulae in visceribus particulae in superiora eluctando quodammodo ebulliunt; quae res trepidationem Ellipsi solari superinducit, &perimetrum eiusdem serre instar exasperat. Quia nimirum suo interiectu, radios Solis excipiunt, &sic vmbram ellipsi inducunt, quae circumcirca alterna trepidatione continuata, circumferentiam scabram reddit. Quanquam eadem Solis trepidatio atque dilaceratio secundum marginem, à rotidis vaporibus aequè etiam, aut amplius prouenit. Quia nimirum ipsi crudis adhuc, neque coalitis inter se particulis feruntur. quae singulae radios intercipere validè, &limbum solarem scindere possint. Sed cur idem in toto Sole non fit? cur tantum in circumferentia tremit, &dissecatur? Respr. totum Solem tremore saepissime visibili concuti, febrientis instar, ita vt loco moueri videatur; sed hoc non semper fieri aut notari, ob radiorum in medio Sole condensam congeriem &vim, qui ad peripheriam debiliores, facilius ab istis corpusculis praepediuntur. Et sic ratio primi, sufficienter reddita videtur. Consule etiam cap. 26. De Nebulis; vbi hanc quaestionem delibaui. Hinc apparet sedulum Astronomum, ex hisce Ellipseon symptomatis non temerè de tempestatibus pręsagire; neque inutilem aut inanem in hisce rimandis teri operam; cum maxima ex istis ad meteorologica subsidia depromantur, multaque rectè philosophandi opportunitas ingeratur. Etenim si antiquis, &rectè quidem, ex pallore Lunae pluuias, rubore ventos, candore serenitatem praecipere licuit; cur idem nequeamus modo è Sole? è Sole inquam, non nudo, sed Elliptico? Is enim hoc priuilegio fruitur, vt faciem coeli in chartam secum deferat.