# Refractiones coelestes 72

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72

Quia Ellipsis Refractionis, soboles, in vaporibus inhabitat, & sese non ostentat, antequam Sol in eosdem descendat; qui eum aditus ipsi omnes ad nos obstruere connitantur, ipse non sine sudore & multo illorum sanguine eluctatus, in conspectum nostrum penetrat. Et hinc fit, vt nos sciamus qui qualesque coelum obsideant praedatores; Sol enim castris ipsorum direptis, hostiles indutus exuuias, habitum illorum atque colorem, peregrino insolens schemate bellè ostentat. Sed de hoc satis. E quibus aut satisfactum est, aut fieri potest, argumentis initio positis. Ratio secundi. Pluuia naturaliter est aqua: aquam humor & frigus ingenita tenent; fluxa & mollis, densitate aërem antecedit; aliis corporibus facile adhaerescit, & cito permiscetur. Hincrationes sumentur, cur pluuiam horizon visibilis purgatus, adeoque coelum serenius insequatur. Contingit namque hoc ex triplici capite 1. Quia pluuia decidens aërem expurgat: 2. quia eundem humectat & refrigerat: 3. quia materiam nouam Atmosphaerae liquidae suppeditat. Quomodo expurgatur aër? Guttulae pluuiales, fumosos illos Atmosphaerae obtusae spiritus, decidendo inuoluunt, & mersos secum ad terram rapiunt, vel actione mutua omnino consumunt, in aquam conuertentes. Nubes enim, teste experientia, longè lateque vim suam diffundunt, & aërem non stillantes humectint, corpora animalium afficiunt in longa etiam distantia; quanto plus ergo valebit pluuia praesens? Quomodo refrigeratur & humectatur aër? Matuo contactu; pluuia enim dencidens ipsum infinitis prope modis concidit, & ipse vicissim guttas in minutissimas & innumeras particulas, distrahit; & sic frigus calorem, humor siccitatem, grauitas leuitatem, densitas raritatem subsequitur in aëre, vt constrictior Refractioni aditum liberiorem reddat. Constipatur enim à frigore, & humidi mixtione continuus, viam planam radiis solaribus praebet. Materia denique noua, post pluuias, pro constituenda & augenda limpidę Atmosphaerae temperie, plerumque in sublime eleuatur; & sic Ellipseos serena frons, formosus arridet vultus. Sed quare compressior hîc in serenitate, ipse spectatur, quàm cum fusco caligat coelum habitu? Quia frigus & humor in hac vaporum temperie imperium obtinent, hinc illud constipat, hic continuat, & prouenieas inde pondus, retinet in vicinia terrae collectam eiusmodi vaporum massam; quo sit vt Sol Ellipsin curtiorem transmittat. Confirmatur hoc manifesta experientia. Videmus namque coelo pridiano pluuio, mano sequenti enormiter magnas exhiberi Ellipses, cum summa serenitate coniunctas. Quare hoc? nonneideo, quia frigore nocturno, humidae aurae constrictae multum desederunt, & sic Atmosphaeram limpidam humiliorem, Ellipsimque ampliorem reddiderunt.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
