Latin
SENTENTIA TYCHONIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia pluuia cadens non tantum posset in Atmosphaeram, si tam alta ipsa esset vt crepusculaNam pluuia vix quartam partem milliaris Germanici ex ea abstergeret, eo quod materia crepusculina eademque Atmosphaerica superior, tota intacta euaderet, vltra 1i. milliaria Germanica; non ergo tantum pateretur detrimentum, vt ideo descenderet sensibiliter superficies illius Sphaerae; imo etiamsi deprimeretur tanto spatio, quantum est inter terram &nubem pluentem, id est,1 mill. germ. haberet illud ad 12. milliaria eam proportionem, quam 1. ad 48. Quae certè altitudinis differentia, inter duo ista Sphaerarum è centro terrae descriptarum fiagmenta, quarum altitudo sola 1/ milliaris germanici discerneretur, intercedens, Refractionem horizontalem ad sensum nullo modo mutaret, propter insensibilem inclinationis differentiam, à radio incidentiae in vtramque factam, &c. Vnde improbabile sanè, ne dicam impossibile est, Superficiem Atmosphaericam Refractionis solaris effectricem, cum materia crepusculorum conuenire. OBIECTIONES ET RESPON