# Refractiones coelestes 76-3

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/76-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/76-3

SIONES. CAPVT XXXVI. Biicies 1. Superficies ista Atmosphaerae nulla est: Ergo omnia Cex ipsa deducta vana sunt. Consequentia clara est. Antecedens probatur. Auctoritate Optimorum Astronomorum. Nam Tycho Brahe, in Progym. pag. 92. aërem ad confinium Lunae continuum sensim extenuat. Ioannes Pena, Christoph. Rotmannus, Nicolaus Copernicus, veteres plerique, & demum tota philosophorum schola, praeter eam quae est aquae ab aëre, huius à coelo, distinctam superficiem agnoscunt nullam: vt videre est apud Alhazenum l. 7. prop. 51. & Vitell. l. 10. prop. 54. &c. 2. Experientia. Videmus enim vt aquam aquae, itaaërem aëri continuari, mox vt extrema simul habuerint. Quis enim neget, halitum vesicis. inflatum intus continuari? Ratione. Quia aëriste, etiamsi accidentali quadam alteratione ab aëre superiore puro, in vsum animatorum, affectus sit, substantiam tamen naturae suae nihilominus tenaciter retinet, & corpus absolutè loquendo, atque elementum simplex homogeneumque, ideoque tam ipse sibi quam aurae Superiori continuus existit.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
