# Refractiones coelestes 76

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SENTENTIA TYCHONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/76

Nulla Refractio existit (sallem ordinata) nisi in superficie diaphani sequentis, quae simul fit cum superficie medij antecedentis; adeoque vt duo ista diaphana, deferens & refringens radium, non sint continua, sed contigua: Ex communiore Opticorum doctrina. hinc Necesse est hanc superficiem in qua Sol refringitur semper existere; quia Sol quotidie refractus comparet. Necesse est hanc superficiem nubibus, pluniis & ventis superiorem esse. Alias enim sicut subiectos vapores alterant & dissipant venti atque procellae, experientia teste; ita & superficiem illam ex ipsis conflatam, dissiparent, praesertim venti impetuosi, quod tamen non faciunt, teste experientia in Sole Elliptico pag. 14. & alias crebro. 6. Vt Superficies ista toto anno semper manet, tempestate quacunque, limpidissima, media, vapidissima; ita necesse est, corpus ipsum cuius illa extremitas existit, coelo quocunque adesse. 7. Nullum autem corpus terram, gremio suo complexum, tempestate quacunque, toto anno semper, & coelo quocunque durat praeter aërem istum quem haurimus: nam vapores humidi vndecunque ebullientes, aut in nubes condensantur, aut in ipsum resoluuntur: simile quid exhalationibus accidit, quae tametsi plus contumaciae afferant, tandem tamen etiam succumbunt, vel consumptae, vel loco pulsae: aër autem semper & constanter manet; ipsum ergo istud corpus esse, haud est ambigendum, quia in ipsum hactenus dicta omnia bellissimè quadrant. Ipse quippe Atmosphaeram constituit quandoque limpidam; cum pluulis dilutus aut ventis perflatus defoecatur: quandoque obscuram; cum nimio calefactus aestu, aut ebullitione partium obtunditur, aut halitibus terrenis constipatus caligat. In re consentiunt omnes, in verbis & modo loquendi, difficultatem mouerint nonnulli, &c. 8. Hic etenim aer, cum semper secundum omnes Opticos & physices. densior existat, superiecto aethere; summitatem insuper suam cum superioribus vtcunque impermixtam seruet: Solem in eandem obliquè allapsum semper refringit, plus aut minus, prout eam proculvel prope à terra extentam habuerit aër. Prope terram autem illam explicat aër, quando vel imbribus irrigatus, vel austeris ventis perflatus, aut nocturno gelu vel hyberno coelo, alget: tuncenim contrahit sese, in arctum colligens, locoque minore contentus, etiam superiores partes omnes, metu vacui detrahit; & sic superficies ipsius Spherica minor multo atque humilior, indeque refractio longè amplior euadit: Ellipsisque seremior & maior consurgit, &c. 10.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
