# Refractiones coelestes 77

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SENTENTIA TYCHONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/77

Recedit è contrario superficies haec à terra & ampliatur, quando aër vapidus calore diurno, ventosa tepiditate, aut ardore aestiuali rarefactus intumescit, collectasque sinu partes cuoluit, & in campos patentiores eductis, ampliorem locum quaerit; quem cum terra, cedere nescia, neget; sursum agmine facto erumpit; & sic in Sphaeram atque superficiem maiorem excrescit: quae proinde Refractiones minores, atque Ellipses exiliores subministrat, &c, 11. Quousque porro summa huius Atmosphaerae conuexitas assurgat, incertum est. Ipsam enim altissimis niuosorum montium fastigiis supereminere, dubitari vix potest; cùm ex ipsa Hollandorum nauigatione, qui oua volucrum, in montosis niuibus excludenda surripuerunt, & coelo frigidissimo tantum non congelati, Refractionem tamen 4. graduum inuenerunt,; tum ex damis atque vulturibus Alpinis, qui, referentibus indigenis, certatim hiberno tempore, excelsissima montium Tyrolensium cacumina, niuibus insessa, petunt, & aurae tepidioris ergo, illic affatim spirantis, iucundè inhabitant: cum interim terricolę frigoribus inferne immane saeuientibus poene obrigescant. Vnde, 12. Atmosphaeram hanc, ipsamque Refractionem, cum sola vapida in aëretepiditate, aut montium ingis, etiam summis, velle finire; videtur cum sensu & ratione pugnare. Cum sensu quidem, quia aër etiam frigiditissimus humillima inuadit loca; quia tepidissimus vicissim altissima, vt modo dictum; quia nec nubes, nec pluuiae, neque niues aut sunt aut fiunt, vbi spirabilis aura deest; & vbi ista sunt, illic aërem hauriri posse in confesso est: cum ratione, quia haec, Atmosphaerae superficiem conuexam, vtpote Refractionibus debitam, legitimè assignat: at quis credat ipsam, in teporis atque frigoris aërij confinio residere? Nisi quis ignescentem quodammodo, ex accenso brumali foco aërem, discerpere velit à frigido sibi adhaerescente, & ambobus continuitatem demere: quod inauditum est. Quis etiam in altissimis scopulis, superficiem istam infra positam visu discreuit? Etaër, in quo tempestates suam officinam posuere, nonne spissus, nonne vaporibus plenus? ipse tamen Alpes supereminet; quod volitantes in eo supernè nubes crebro indicant: vnde necessario Solem refringit, &c. 13. Altior ergo est Atmosphaerae superficies, quam iuga montium: sed quam alta incertum. Hoccertum, ipsam momentaneae variationi subiacere, situ, loco, qualitatibus, &c. Vnde oleum & operam perdant, (meo iudicio,) qui certam aliquam eius altitudinem indagant; & ex ea deinde Refractiones mensurare tentant. 14. Verosimile tamen nihilominus sit, ipsam non ad crepusculorum vsque materiam pertingere 1. Quia crepuscula, auctorum testimonio, statam quadantenus altitudinem seruant; non autem superficies Armosphaerae, vt ex dictis palam euadit. Secundo.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
