Latin
SIONES
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 79
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, sicut infimus aër tepidior cum superiore frigidocontinuatur, non obstantibus hisce contrariis frigoris atque caloris affectionibus; ita medius algescens, cum summo calente continuari &potest &debet: prius autem fieri experimur: Nam inspiratus in pulmones aër maximopere calescit, continuatur tamen nihilominus cum exteriore. &aër accensae candelae flammam ambiens, tantum non inardescit, continuatur nihilominus cum remoto frigido: &aërlentis cristallinae conuexae, Soli obiectae opera, radiis refractione coeuntibus in verticem vnum collustratus, propemodum ignescit, ita vt reflexi à speculo concauo radij plumbum momento liquefaciant; quis tamen hinc dicat illum aërem ab alio frigidiore separatum esse? sic ergo vnus idemque continuus aër, calescit, frigescit, tepescit. Praeterea ex Ellipseos peripheria anfractuosa arguitur superficiei Refractoriae tanquam distinctae vanitas. Etenim tam mundè praecisa haec nunquam inuenitur, atque in simulachro solari alias rotundo; etiam coelo maximè tranquillo, defoecato &limpide. Isti cutem, magni sinus, &nutabundae eminentiae, à summitate Atmosphaerae trahunt originem, vt cap. 52. n. 5. assertum. quomodo ergo in tanta inconstantia superficies aliqua coordinaretur? Accedit, quod ipsa Ellipseos atque Refractionis exilitas innuant, se à separata aliqua superficie refringente non procedere. Incredibile namque videtur, cum Sol in cristallo, in aqua, in vitro gradibus, 40. (vt volunt) &lius refringatur, &c. id in aëre nostro, qui densitate refractoria vtcunque polleat, tam exigua quantitate fieri, praesertim cum praeditus dicatur tam tersa superficie, tam apta ad refringendum. Tandem quia defendi omnia possunt sola densitate medij, absque vlla distincta superficie, non videtur illa fingi debere. Nam densitas medij alia &alia, implicitam quandam &virtualem, vt aiunt, superficiem includit, hoc ipso quia medium densius est; quae Solem licet non tam exactè &ordinatè, vt in extremitatibus distinctis fieri consueuit, tamen suo modulo hebetare atque refractione alio diuertere valeat. Id quod Optimis quibusque auctoribus arrisisse, constat. Neque sine optima ratione: Post pluuias enim sequitur maior refractio, quia densior aër: minor est in exhalationibus, quia terratior, post ventos mediocris, quia aër in statu est medio, &c. Et sic superficies ista planè prostrata videtur iacere. Confirmantur asserta 1. exeo, quòd Sol per nebulas tralucens, aut nubes ad id idoneas, saepissimè sit animaduersus figuram suam variè transformare; quis interim tamen aliquam vel modicè configurasiguratam superficiem illis tribuat? &c. 2. Quod vndae, vitrum alias per omniavniforme, peruadentes, etiamsi continuę sint eidem, refractionem tamen efficiant. igitur superficies diftincta planè ad refractionem non est necessaria; &c. 3. Quod reflexio, etiam Aristotele consentiente, in medio corpore, vbi nulla superficies distinguitur efficiatur; cur ergo non etiam Refractio? &c.