# Refractiones coelestes 8

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, NVLLVM PLANVM ALTITVDINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/8

SOLVM PLANVM ALTITVDINIS PRIMARIVM, EST SEMPER ET VBIque planum refractionis. CAPVT V. Via cum in ipso semper existat centrum Solis, & terrae, vertex item Coni Q Solaris & Zenith, patet in ipso esse pariter punctum refractionis siue incidentiae, Sole vbicunque tandem constituto, per ea quae diximus cap. 2. in protheorematis: adeoque in ipso versari tam lineam verticalem, quam perpendicularem, incidentiae atque refractam; & sic semper & vbique manere planum Refractionis Solaris; id quod erat ostendendum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
