# Refractiones coelestes 90-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE MODIS ELLIPSIN SOLAREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/90-2

DE MODIS ELLIPSIN SOLAREM OBSERVANDI. CAPVT XXXVII. * Audambigo multos futuros, qui, ob praedicta huius praeclari ostenti videndi desiderio non vulgari teneantur, quibus si non plenè, aliqua saltem ex parte est faciendum satis; nam multa in opus de Maculis solaribus reiicio: quod in manibus à prima Apellis editione per quotidianas earum obseruationes, accuratas collationes, continenter in hunc vsque diem pertextas habeo: & à multis desiderari probè scio, expectari non dubito. qui ne votis fraudentur suis, strenuam operam nauabo: nunc breuibus multa expedio. Quinque igitur sunt modi Solem Ellipticum intuendi. Libero aspectu, mane & vesperi quando surgit & cadit: deinde eiecto oculo per Helioscopium coloratum in Solem, tempore quocunque sereno: tum recepto Sole per nudum foramen in obscuram cameram, ad oppositam orthogonaliter radio solari tabulam vel papyrum albam: postea reflexo eodem à speculo plano in parietem candidum, loco subobscuro, tempore libito: tandem eodem traducto per tubum aptè dispositum in chartam, &c. Reliquis omissis, quibus tamen passim sum vsus, vltimum selum persequor; fabricamque ante omnia molior. FABRICA INSTRVMENTI OB

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
