# Refractiones coelestes 90

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, RESPONDETVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/90

10. Nabes aqua rariores, quis neget? quis ergo pelluciditatem hisce abstulit, illi dedit? Continuatio aquae, dissolutio nubibus. 11. Cinis arena & sal, contusa & permixta vtique rarescunt, raritate secunda, opaca tamen; accedente igne liquefacti, amplius vtique extenuantur, &c. hîc tamen, quia copulam continuationis adipiscuntur, tralucent; illic eâdem destituta, opaea manent. 12. Effodiuntur frusta salis integerrimi, optimè compacti, ideoque cristalli instar pellucidi; contere in puluerem, rarescet sal secundo modo, nihilque tralucebit. Omitto prudens, nebulas, exhalationes, suffumigationes, halitus, fumos, materiam crepusculorum, Iridum, halonum, & alia innumera: Ex hisce namque ad argumenta ex Opticis Alhazeno & Vitellione allata respondeo 3. verum esse quod illi dicunt; falsum esse, quod fallax argumentatio inde captiosè concludit, transilit enim à raritate secunda quae in Atmosphaera obtusa reperitur, ad primam, & ex hac insidias veritatistruit. Quas explicata hucusque doctrina sufficienter, vt arbitror, detexit, & dissipauit. Nunc ab Atmosphaera ad Ellipsinredeamus.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
