Latin
CANTVR
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 91-3
Unproofread scanNot analysed yet
COMMODITAS ET VSVS HVIVS INSTRVMENTI. CAPVT XL. Vbstantiam fuleri attuli, minutis omissis, &alio dilatis; vsum facilem qui in Shac machina potissimum quaeritur, aperio. Consistit autem is in duobus: vt tubus Solem semper recipiat; vt eundem in chartam normaliter effundan Prius summa facilitate praestat patibulum VXYZ; posterius tabula ABCD. Etenim quia ipsa ad angulos rectos insistit tigillo Eξ; fit vt charta δεζn, non secus ad tubum ST erecta sit, atque tabula AC ad tigillum Eξ; eo quod charta tabulae; &tubus tigillo aequidistet: qui quidem tubus, vt omnia rectè fiant, debitè est aperiendus, &asserculis GI &MO rectè inserendus. Debita tubi apertura tunc erit, quando Sol in chartam δ/ clarus &vndique munditer praecisus radiauerit: quod vtrum rectè se habeat an secus, oculus fidelis discernet. Nam duo extrema sunt hîc cauenda; nimia tubi laxatio, nimia contractio: nimium diductus, speciem Solis confundit, maculas &faculas suffocat &nubem quandam candidam rotundam refert, Solemque &maculas ferruginea quadam aerugine colorat: eadem praestat nimis contractus; &caerulo omnia tingit colore: vnde medium, oculo iudice tenendum est. Neque hoc reticendum, eundem tubum hyeme amplius laxandum esse, quam aestate: è quo euidens fit Solis ad terram appropinquatio hyberna. Tubus sic apertus rectè inseretur foraminibus QuR, si diameter ST aequè distabit à media asserculi linea ELξ; si idem papyrum δʼ (normaliter aspiciet. Inter S verò &chartam δ/ intererit libera intercapedo, tanta scilicet, quanta sufficit circini manuumque vsui, vel quanta figurae Solis ampliandae satis est. Nam species Solis tubi recessu crescit in charta, minuitur accessu, caeteris omnibus inuariatis. His omnibus constitutis, totum fulcrum Soli recta obiicitur, praesertim circa ortus &occasus tempus: tum circino aperto traiecti &euersi coni solaris basis in charta signatur, primum secundum longitudinem ωα deinde secundum altitudinem be. quo eodem punctationis tempore eleuatio Solis supra horizontem, aut certè, quod magis oportet, hora diei, (nisi vtrumque rectius malis) vna cum scrupulis diligentissimè est annotanda. Quod si in notandis punctis cardinalibus ω, α, b, c, inuenis eandem distantiam inter b &c, quae est interu &α; noueris Solem non ellipticum, sed circularem esse illo tempore.