# Refractiones coelestes 92-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE MODIS ELLIPSIN SOLAREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-2

Tum iugum bipes VXYZ parabitur, cuius pedes VX & YZ infra acuti, supra lati, & transuersario XY firma compage immissi, altitudinem ἐλ vel θμ, fulcri ικλμνθ, cuianterior instrumenti pars incumbit, aut aequabunt, aut aliquantisper superabunt. Transtillum XY, supra terminabitur superficie conuexa cylindracea, quae in aequalem sibi concauam αβy aptè immitti, & nullo negotio in eadem valeat circumagi. Tum in asserculum ABCD affigatur charta munda, δεζη, sed minime pellucens, alias color subiecti asserculi candori chartae commixtus, speciem Solis & maculas atque faculas in chartam allapsas hebetat. Posthaec fabrefit fulerum quadrupes θικλμν; supra quod statuitur tota reliqua machina hoc modo, vt T caput tubi, & ξ prima dorsi Eξ pars, sub dium exponantur contra Solem, cui per tubum liberrimus sit ad papyrum accessus. DFFICIA PARTIVM EXPLI

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
