Latin
TVDO RETINERI POSSIT, TOTO
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 98
Unproofread scanNot analysed yet
TVDO RETINERI POSSIT, TOTO die, toto anno. CAPVT XLIV. Deundem diem eadem Solis longitudo venit facile, si neque tubi apertio, Aneque eiusdem ab obiecta charta intercedat alia remotio: ad eundem verò annum, (quod ego facere ferme soleo,) si &diductio tubi, &distantiae à charta variatio subinde accedat. Quod vt melius intelligatur; sciendum est, obiecta eadem tubo notabiliter viciniora maiorem &clariorem, remotiora minorem &obscuriorem sui speciem committere; item illa longiorem, haec breuiorem eiusdem requirere diductionem; id quod "idiana experientia testatur, &rationes dioptricae conuincunt: vnde fit, siue tubo ad obiectum accedas, siue obiectum ad hunc, aliter ipsum aliterque esse aperiendum, si interualli mutatio tanta fiat, quantam tubi vitra immota non sustinent. Cum igitur constanti plurium nunc annorum experimento didicerim, eandem tubi aperturam, caeteris paribus, Solem eâdem magnitudine non referre tam hyeme quam aestate, sed hyeme maiorem conspici, aestate minorem; inde fit discessionem notabilem esse factam, adcoque Solem hyeme terris propinquiorem, ęstate remotiorem esse. E quo necessario fit, vt si longitudinem Solis eandem velis in charta retinere, id compenses, tubo diducendo vel contrahendo, distantia inter ipsum &chartam amplianda vel coarctanda, donec Solis schema ad eandem longitudinem in chartam incidat, quam praescripta diameter circino examinata exigit. Signum autem vel inaequalitatis diametrorum, vel disproportionis quam tubi diductio ad obiecti distantiam adipiscitur, tunc manifestum est, quando Sol aliúdue obiectum confusum &malè secundum margines praecisum in ebartam transit; in hoc enim casu, distantia vitrorum in tubo, adductu vel diductu, vel obiecti tubique itercapedo est varianda accessu aut recessu, prout res postulabit: atqui in praesenti negotio ad obiectum neque appropinquare, neque ab eodem recedere licet sensibiliter; (quis enim ad Solem ascendet, aut ab eodem descendet?) Sola ergo tubi variatio restat. ex his consequitur, ea obiecta, quibus vnica tubi apertura, &distantia eadem ita sufficit, vt mundè nihilominus clareque oculis aut chartae obiiciantur; non ita inter sese esse dissita, vt illorum quantacunque distantia, amplitudinem &potentiam illius aperturae excedat, aut excessus longinquioris obiecti valdè magnus sit reputandus; caeteris paribus, aliâs enim, quae nimis distarent praecisa &distincta non apparerent.