# Refractiones coelestes 99

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, TVDO RETINERI POSSIT, TOTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/99

Vnde non absurdè deduci videtur, eorum siderum quae figuram suam munditer praecisam in chartam proiiciunt, eadem existente tubi diductione, diametros visuales diametrorumque ad sese proportiones exactè cognosci posse, id quod ego in Venere, Ioue & Sole tentaui saepius, de quo aliaslatius; secus autem si tubi apertio, ad exactam alicuius astri figurationem consequendam esset varianda. Neque illorum siderum à terra distantiae sensibiliter differre videbuntur, quae distinctè eâdem tubi apertura repraesentabuntur. Sed ex hac eadem etiam veritate conuincetur, Solem hyeme maiorem apparere, quam aestate. Item, homocentricorum tam motuum quam circulorum machinationes omnes corruere; contra vero stabiliri reuolutiones tam excentricas quam Epicyclas. Ex alia autem aliaque tubi vel diductione vel contractione, argumentum haud obscurum deducetur (caeteris paribus) quae siderâ sint vehementer alta, quae valde humilia; quae namque tubi oculo appliciti extensionem ampliorem sustinent, & distinctè nihilominus munditerque comparent, illa viciniora terrae existunt; at quae tubum contractum exigunt, vt sese per illum clarè atque praecisè conspici sinant, illa vtique multum distant: neque nullum forsitan ex hac protensi atque contracti tubi differentia, fundamentum eruatur, illorum distantias proportione quadam, inuestigandi. Verosimile insuper fit, de excentricitate Solis nonnihil sciri posse ex differentia eâdem quae inter tubi diductionem hyemalem & aestiualem intercedit, item ex ea qua circulus solaris hyemalis aestiualem antecedit, si eadem apertio tubi vtrobíque seruetur, eademque tubi à charta remotio. Vnde habet, quo impigra seduli Astronomi excurrat industria.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
