# Refractiones coelestes iv

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/iv

Mathematici quidem antiqui, vocabulum hoc suis vsibus aptantes, omnem eam figuram, quae imperfectionis aliquid prae se ferebat, aut ipsam potius imperfectionem ipsius, Ellipsin dicebant; quo factum est, vt plana quaecunque à circuli curuitate non multum discrepantia, hoc nomine venirent; vnde Geometrae, vti apud Archimedem, Apollonium in Conicis, & Serenum in Cylindricis sectionibus est videre, id peculiari quasi quodam iure, in obliquam coni totius sectionem transtulerunt. Sed nos medio incedentes tramite, hoc Solis Meteorum Ellipsin appellauimus, neque generalißimo illo vsi sensu, quo rei cuiuscumque defectus denotatur: neque presso illo significatu contenti, quo vniformis tantum à circulo abscessus proditur: nominauimus autem Solarem, vt per hoc, ex aliarum Ellipseoncensu eximeretur. Est enim haec Ellipsis, coni ra- Describitur Ellipsis diosi à disco Solis conspicuo, in conuexam Atmosphaerae supernostra. ficiem eisculatio, & mutua quaedam atque obliqua eorundem intersectio, in oculum velaliud punctum intra vapores positum, refractè protensa. Et quatenus quidem haec sectio conuexam vaporum extremitatem insidet, eatenus altitudoeius, longitudinem proceritate superat: at verò prout refracta in punctum aliquod coit, seu oculi, seu speculi aut chartae in obscuro obtentae, sic longitudo excedit altitudinem, idque inaequali passu, prout videlicet magna vel parua Refractionis differentia interuenerit. Quae omnia attentè consideranti, haud aegre sient obuia Superficies enim Sphaerica, (qualem in extremitate Vaporum constituimus) cylindrum conumue obliquè penetrans, sectionem facit circulo sibi inscripto lengiorem, circumscripto breuiorem: qualem Atmosphaera in conum solarem, vel hic in illius conuexitatem ex parterei introducit. Quae quidem impreßio, vt physicè loquamur, postquam à reliqua coni solaris portione vlterius in profundum vaporum deuehitur, ita radiorum infractione considit, vt breuior ipsius axis longiorem anteeat, non veritate sed apparentia, coni videlicet inflexione caussata; & hanc Metamorphosin indigetamus Ellipsin; atque de hac animus est agere; originem, caussam, modum, effectum ipsius, & multa inde pendentia indagare. Quae proinde Phasis, sicut ab Ellipsi Apolloniana, figurae conformitate non multum abludit, oculo iudice; ita si reliqua inter se contendamus, ab ea plurimum abhorret.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
