Latin
AVCTORI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes vi-2
Unproofread scanNot analysed yet
ORE* LEONINO monstrosum pingit, &illum
Tam tersum, nitidumque Deum, tam crine decorum,
Qui nullum praeter radios in fronte galerum,
Nec diadema tulit, curtâ angustáque Tiarâ
Induit inuitum, iustumque auctura dolorem,
Non minus indigna proponit Imagine LVNAM;
Tam compta in Coelo est, hîc forma expressa Iuuenci
Ridiculè fratri admugit cornuta Leoni.
Quae si non puduit ludibria fingere Persas.
Erubuere omnes in coeli fornice stellae;
Reginam Regemque suum tam turpiter inter
Quadrupedes, certe meritos meliora, videri.
Qualiscunque fuit tandem haec iniuria, longe
Plus tamen in totum Babylon fuit impia Coelum.
Quae matutinum, pulchrumque à flumine Phoebum
Si quando vellet propria exscripsisse figura,
(Quid pote simplicius?) Nili prope littoraus LOTON
Depinxit; rudis haec, minimique arbuscula census,
Cuius nec fructu Satyrus, nec gaudeat vmbrâ,
Dicitur auricomi certißima Solis Imago:
Et paterer, si sic Pictorum de grege fungus
Deliret, Solam doctus simulare Cupressum;
Sed facit hoc BABTLON, nec vult errasse videri.