# Refractiones coelestes vii

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, AVCTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/vii

Quid SOLI & LoTO! quae tandem est fabula, Graecam
Aßimulare FABAM cum tanti lumine disci?
Loros cum tenebras nocturnae aspexerit alae,
Atque suam latè proserpere senserit vmbram,
Mox quasi vicinas hyemes, Boreamque, niuesque
Praeuideat, metuit folis, patulumque virorem
Contrahit in rugas, & tota plicatur in arcum;
Donec Leucothones ignescere purpura Coelo
Coeperit, & rursum radiis solaribus icta
Explicat obscura contractos nocte capillos:
Haec igitur miseram premit inconstantia LOTON;
Sed Sol immoto semper nitet aureus ore,
Annorumque vices, & tot miracula mundi,
Vultu hilari roseus videt aeternante iuuentâ;
Nulla illi in malas per tot iam secula ruga,
Nec cani in frontem potuere irrepere crines:
Hunc tamen AEGYPTVS potuit componere Loro:
Haec ego cum turba, quae primi in limine Coeli
Subsistens, tantùm Lunae dispendia vidit,
Huic vni maculas & cornua credidit igni,
Et metamorphoses & menstrua decrementa:
Nemo aliis quidquam turbari sensit in astris,
Saluaque visa fuit respublica Consule SOLE.
Hinc lippire olim vel delirare Canopum
Credidimus, Solem dum pingit imagine LOTI.
Sed grex: Brachmanum sapientior incubat vni
Huic studie, huic oculos vigiles, huic dedicat annos,
Vt solem in rugas angusta fronte coactum
Cernant: quet nudas aluit quondam India turmas
Gymnosophistarum? quot millia magnus Iarcha
Emisit contra Solem statura? quot ipsis
Vix concessum aquilis; post centum vt forsitan annos
In Solis videant aliquid variabile disco.
Sed miseri calida male dum torrentur arena.
Et pede stant vno, ceu grus, aut improbus Anser,
Decepti rediere domum, siccique malignas
Damnauere moras, gratisque bibere perenne
Nectar, quod pleno fundebat Tantalus auro,
Dignus delusis toties pincerna cateruis.
Et quis tandem oculis his nollet credere? quando
Ipse Atlas, stellis cum vicinißimus esset,
Qui sciuit Coeli, ex radiis mensoribus, vlnas,
lurat Phoebeo nil esse rotundius ore.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
