Latin
AVCTORI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes viii
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem oculus melior, Pullusque Aquilinus, &vnus
Inter Brachmanas qui poßit regulus esse,
Dum toties superos lustrat tam sedulus orbes,
Siue haec exosus mortalia, siue quod illum
Igne ardens meliore animus stimulabat ad astra,
Prodigium reperit Solis nascentis in orbe,
Quod bene sub LOTI depinxit Imagine Memphis.
Nam velut haec foliis se constipantibus, atra
Nocte cubat, placideque nouâ cum luce resoluit
Amucrone comas, donec neque ruga coarctet
Explicitas frondes: sic Solcum redditur orbi,
Mane nouo, renuit vultu prodire rotundo,
Sed, quanquam Argolici Clypei perfectior orbe est,
Tunc tamen Ausonium mauult Ancile videri:
Quale olim coelo dicunt fluxisse? Quirites.
Siue aequale sibi Solfinxit in aethere Scutum,
Atque sui hoc voluit speculum clarescere vultus;
Sine illud Diui temerè abiecere iocando.
Si tamen hoc Saliis obtrusit Roma ferendum,
Pluraque Mamurius primi referentia formam
Addidit; hoc SoLis pulchrum &mirabile SCVTVM.
Quo vultu accipiet, quibus amplexabitur vlnis,
Cui coeli cura est, pulchroque in Sole laborat?
Quod tu Mamurio melior SCHEINERE, sagaci
Primum oculo visum, tam doctis denique chartis