# Rosa Ursina 100.6-7

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 100.6 to 100.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/100.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/100.6

Respondeo, Omnino etiam videri ante & post 40 confusionis locum, sed tamen non ita distinctè circa res minimas, praesertim in vitris magnarum sphaerarum: in confusionis loco fit hoc maxime, quia visus llluc in vitrum terminatur, & consequentur omnia quae eidem insunt, optimè perlustrat. Queret secundò. Cum in visione conusa nihil ordinatum, sed omnia disturbata accidant: qua ratione fieri potest, vt ea quę in materia & crassitie lentis latent, vt videantur, & si videntur, an & quare ordinato situ conspiciantur? Respondeo horum accidentium caussas & rationes a priore postea, quando oculi 55 cum tubo conuenientiam declarabimus, melius & fusius explicatum atque intellectum iris nunc breuiter haec dici. Primo. Experientia certum esse, in statione confusa ex obiecto distincte nil cerni, sed alba expandi in quandam confusam albedinem; nigra in nigredinem, mixta in aliquod confusum chaos, ita tamen vt non liceat distinguere partem parte, totum à parte, aut à toto, nam nulla figura, nullus terminus, nullus color ab altero seiunctus aut distinctus, ed omnia simul & vbique comparent, totamque lentem tingunt.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
