# Rosa Ursina 102.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 102.1 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/102.1

Aliud exemplum euidens habemus in agitatione illius caerulei, quod videmus oculo ad caelestia conuerso: illius enim aliam, & aliam partem visui obuerti non est dubium, & tamen partium distinctionem oculus non notat. quia quantumuis pars parti succedat, vt multis placet, tamen oculus motum illum non notat, propter 20 similitu dinem radiorum & specierum. sic in luce, sic in vnicoloribus obiectis omnibus accidit quae cum totum oculum occupent, vniformi semper colore, ringunt, & sic rectitudo, confusio vel euersio specierum non notatur. Respondetur secundò. Tam lucidi, quam reliquorum vnicolorium rectos, euersos & confusos situs cognosci ex terminis illorum, & locis visis. Deinde ex ipsius lentis aspectu, quae saris prodit situs rerum per ipsam visarum. Quaeritur quartò, Quare & quomodo, cùm lux sit specierum inimica, easque quodammodo deuoret suffocando, & obliterando, speciem lentis non extinguit? & cum ipsa sit confusa ex hypothesi, secum patitur lentis speciem ordinatam? Est ne possibile, vt idem subiectum simul & semel imbuatur specie confusa, & distincta? vt in eadem oculi parte pingatur imago confusa & distincta? Respondeo, Lucem non esse tam inimicam speciebus, vt eas non ferat secum 45 cum & ipsa prout à lucido in aërem propagatur sit species, & coloratorum speciebus in ordine ad visum velut animam addat, eo quod species coloratorum non sentiantur sine aliqua saltem luce. itaqe 50 sicut lux nulla speciem licet pręsentem oculo insensibilem relinqueret, ita nimia insensibilem facit: maxima sui excellentia, ad se namque sensum prouocat, qui relictis debilibus speciebus luci adhaeret, 55 II. Cap. XX. II. & sic lux nimia species obliterat, haud aliter. Quando autem mediocritatem non excedit, prout in pręsenti casu euenit, lux seu directa, seu confusa, seu euersa, speciem lentis, quo minus sentiri queat, haud impedit. Cur autem species lucis in humorem cristallinum ordinata recipiatur, facit lentis dispositio & ab humore cristallino distantia, & cur lentis ipsius species confusa radiet in eundem humorem, facit ipsa libera & naturalis & confusa radiorum in cristallinum incidentia, prout paullo post expressius ostendetur.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
