Latin
102.9 to 102.11
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 102.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeris qua arte lentem, ita tenere &circumagere valeas, vt situ tamen eodem semper ad oculum maneat? nam axis lentis, &oculi coincidere semper debent; quia inclinatio quaecunque lentis, variat figuras visibilium. Respondeo, hoc manu libera, nisi ab huiusce rei peri 1) tissimo, atque exercitatissimo fieri vix posse: facile tamen &securè futurum, si lentem tubo imponas, vt axis tubi seu arundinis, lentis &oculi sit idem nam si ad alteram tubi partem oculum 20 apposueris in debita ad lentem impositam distantia, circumuolutus vna cum lente tubus, voti compotem efficiet. vbi nota, hanc lentis examinationem eo futuram meliorem, quo obiectum per eandem melius atque expressius contuitus fueris. Deinde eam obiecti partem quam semel centro lentis obuerteris, semper in eadem esse retinendam: alioquin examen viriosum posset euadere. His ita sehabentibus, si circumgitata lens, obie cti figuram semper sibi similem &aequalem oculo exhibuerit, bonarum censum augebit: si mutauerit, adnumerabitur malis. Hac eadem via duas lentes tubo inclusas tacite, nullo aduertente examinabis. Si namque circumuolutus dicto modo tubus, omnia similia aeque magna &clara transmiserit; probus est. si secus, 40 gira illam arundinem cui inhaeret conuexa lens, solam; quae si nil in obiecto variat, proba erit, &concauae vitium inhaerebit, quod deprehendes circumductu ipsius solo. Quod si in conuexae rotatione obie- 4 cti varietas inuenietur, illa quidem praua censebitur; non tamen idcirco caua omnis labis expers erit, quae proinde nihilominus erit exploranda. Regula III. Ad inuestigandam lentis exactam polituram. Aliud est in lente bona mareria, de qua examinanda dedi regulam 55 II. primam, aliud bona superficies siue figura, de qua in Regula secunda, aliud denique laeuor probus seu tersa &munda expolitio. Quia fieri potest, vt optima materia induatur prauissima superficie, peiore laeuigatione.