# Rosa Ursina 103

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, AD DISCERNENDAS BONAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/103

Fieri potest vt materiam atque formam optimam, inhabilem reddat expolitio mala. Denique & splendor mitidissimus in superficie distorta, aut materia inidonea, ad rem non facit. Quare vt lens ad vsum deseruiat, necesse est materiam aptam, rectè figuratam, nitidissimè atque aequabilissimè esse perpolitam. Haec autem an adsint in oplata lente sic intelliges. Accipe lentem, & illam faciem cuius laeuorem experiri cupis, ita obuerte luci vel Solis (quanquam haec nimis vehemens erit forsitan) vel diei per aliquam fenestram ingressae, quod erit aptissimum, vel lucernae accensae noctu, vel denique obiecto cuicunque randem albo à Sole illuminato, vt species illa lucidi vel illustrati corporis in superficiem lentis allapsa ad oculum tuum reflectatur; qui simul vitri superficiem acutissime ab illa specie luminosa veluti illustratam intuebitur, & accuratissimè animaduertet, quidquid tersum, quidquid saedum; quidquid plenum, quidquid vacuum, quidquid perspicuum, quidquid opacum; quidquid aequum, quidquid iniquum; quidquid continuum, quidquid discretum; quidquid laudabile, quidquid vituperio dignum in illa extremitate apparuerit. Vbi nota, duplicis generis maginem ullapsae lucis reuerbarari: alteram à parente superficie, quam examinas & ob oculos habes, & huius species maior sed magis tenuis & rarior apparet, ad praesens tamen examen videtur commodior, quia visum mollius tractat, & in superficiei obtutu suauiter detinet, altera refunditur ex auersa & latente superficie, & minor quidem sed tamen vegetior existit, huic autem examini minus opportuna, quia visum à superficiei conspectu in vlteriora abducit. Prioris ergo imaginis extremitates seu terminos diligenter considera, an mundi, praecisi & constanter similiterque protensi per totam superficiem traducti maneant necnem: si vniformes & tersi vbique comparent, optimam sortitus es in lente polituram si vero asperi, lacunosi, laceri, distorti vacil

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
