Latin
OCVLI ET TELIOSCOPII
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 108
Unproofread scanNot analysed yet
post quod in oculo humoris aquei inte 1 rior pars humori crystallino, &in tubo aër lenti conuexae, d. incumbit: quae humorem crystallinum, ux, situ, figura, loco, &officio omnino aemulatur. Vitreum deinde liquorem Asu, in tubo sufficit aër, he m, &fundum oculi nop, vna cum tunica retina, n zyp. paries camerae obscurarae, hig, &charta speciebus opposita, IKim, &in his est 10 maxima similitudo. lam sicut in naturali rerum oculo obiectarum perceptione plurimae interueniunt varietates, ita accidit quoque in earundem transmissione artificiali in 15 chartam. Nam, Primò. Sicut oculus simul &semel immotus consistens, omnia ea, quae ex lirecto secundum vel iuxta axem obuersantur, caeteris paribus, clarius, &di 20 stinctius intuetur, quàm ea quae ad latera secedunt, ita species per lentem in chartam deductae, distinctiores sunt quo axi viciniores, obtusiores quo remotiores ab eadem: etiamsi distantiae eaedem ponantur, ratio à priore, quia vtrimque, tam in lente, d, quam in humore crystallino, ux, per axem &iuxta axem allapsae species vel parum vel nil refractionis patiuntur: ideoque species exacte pinguntur. qualis autem est specierum in oculo pictura talis etiam sequitur visio clara claram, hebes hebetem. Secundo, sicut oculus immotus &in uariatus consistens, obiecta inaequaliter à se dissita. inaequali visione percipit, alia clare, &distinctè, alia obscurè &contuse; ita &lens conuexa immota consistens, in chartam immotam proijcit rerum extrinsecus positarum species effectu planè diuerso, prout scilicet, vel vicinae, vel remotae fuerint. Nam si vicinissima clarè &distinctè fuerint praesentata, remotissima malignius apparebunt. idem omnino euenit in oculo obtutu v no. Contra si remotiora bene pingentur in charta, vicinissima peius habebunt; i dem fit in oculo, aspectu vno. Ratio à priore in vtrisque: quia obiecta vicina proijciunt distinctam specierum basin, quae visibilia ordinatè praesentat, à lente aut humore crystallino longius, remota autem breuius: igitur cum in tubo basin illam excipiat charta, in oculo fundus retinae: impossibile est, vt simul 55 II.