Latin
PERNICANA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 114
Unproofread scanNot analysed yet
Prima. Non omnis lens caua seruit omni lenti conuexae, sed requiritur aliqua inter illas sphaericitatum in ordine ad radios refractos, quorum beneficio imagines eleganter depinguntur, proportio. quemadmodum etiam in oculo, non quodlibet specillum cauum, aptum est cuilibet humori crystallino; sed alijs omnino aduersantur omnia caua; alijs aptantur magis, alijs minus acuta. Quan 10 quam hoc ferè ex accidenti eueniat. Nam si tunica Retina posset antrorsus aut introrsus pro libito collocari; fortassis ad vitrum quoduis accommodaretur oculus quiuis: dixi fortassis, quia sensus &experientia in tubo videtur reclamare. cuius rationes modo non expendo, pertinet enim hoc proprie ad refractionum, vel rubi optici tractationem. Secunda. Vitrum cauum lenti conue. 20 xae proportionatum, si applicetur debitè versus obiectum, reddet picturam Solis sensibiliter minorem, &exiget distantiam chartae à lente conuexa maiorem, quam fuerat per solam lentem conuexam. Idem sit oculo, lente caua instructo. Tertia. Si eadem lens caua proportionata, mota fuerit à conuexa versus Solem, Sol semper apparebit minor minorque in charta, quo magis magisque abiuerit lens caua. Idem facit specillum cauum ad oculum. Quarta. Seruata eadem inter conuexam lentem &obiectum distantia, si interponantur successiue ad idem interuallum duae lentes cauae, quarum vna sit acutior siue minoris sphaerae, altera obtusior siue maioris sphaerę secundum superficiem cauam portio; acutior minorem ostendet Solem sed chartam am plius protrudet, obtusior maiorem, sub breuiore chartae distantia; idem fieret in oculo Miopis, si polleret tunica Retina versatili, imo de facto accidit id non paucis, qui tractabili humorum &tunicarum temperie sunt à natura, vel consuetudine donati.