Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio à priore, in ambobus est haec, quod communis picturae ordinatae basis, seu quod idem est, pictura vel species ordinara, antequam lens ad tubum, vel speculare conuexum ad oculum adaptatur, hic trans Retinam, illic trans chartam excurrit, adeoque vtrimque picturae sedes, quae in rubo charta, in oculo fundus tumeae Retinae existit, pingenti humori crystallino, seu lenti conuexae nimis vicina adiacet. Vnde extrinsecus adiecta lens vtrimque proportionata, imaginem in chartam, &Retinam retrahit primum; &abscessu versus obiectum in anteriora auoeat, augendo quidem ideam, sed interim quoque confundendo, Secunda. Lentes conuexae, maiorum &minorum sphaerarum segmenta, vt in charta bene pingam ad lentem tubitaptatae, vel diuersas distantias requirunt chartae à lente, &minor quidem minorem, maior maiorem; id quod in nenlo ut plurimum fieri non potest, quia tunica Retina tam trusatilis vel conuoubilis non est; vel positiones diuersas ante lentem, immota post lentem charta, id quod fieri solet in oculo. nam amotione ab eodem, multae lentes quadrant, quae alias ineptae fuissent. Imo vix est leus conuexa, quae hoc remedio, non possit aliquo modo aptari Oculo; nam si sunt maiorum sphęrarum portiones, facile ad visum accommodantur, vti experienti planum erit, si sunt minorun, oporter obiectum ad lentem prope artinere; &sic tandem etiam a Miope dignoscetur.