# Rosa Ursina 118

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/118

Eodem modo, quia totum obiectum, a b c, mittit conum vel pyramidem radiosam in punctum quoduis superficiei conuexae, defi cuius coni seu pyra 10 midis basis sit visa obiecti superficies, à b vertex autem punctum quod libet vel d, vel, e, vel. f. superficiei eiusdem: hinc rursus necesse est, totum obiectum, ab C, conuenire in vnum punctum, d, per ra 13 dios, a d. b d, cd, & omnes intermedius, coni radiosi, a deba. Neque aliter idem totum obiectum affluet in vnicum punctum, e, radijs, a e, b e, c e, coni radiosi, a e cb a, pari ratione in 20 punctum colligetur idem obiectum, a b t, beneficio radiosi coni, a feba: & sic otum obiectum affluet in totam superficiem, def, & in singulas eiusdem partes possibiles, eritque totum in toto, & 25 totum in parte qualibet, cum summa, vt ante dictum, rerum & specierum visibilium confusione; in qua & radiorum, & conorum intersectio incipit fieris non tamen in directum sed obliquum: quia 30 cum plerique radijs in superficiem, de fi obliquè incidant, ijdem ob mediorum diuersitatem refracti ab itinere directo, nonnihil alio diuergunt. cum igitur lens conuexa, de fghi, sit densior aëre vtrimque circumstante, radij ex, a b C, allapsi, refringentur ad perpendicularem in eandem; ex eadem verò progressuri discedent à perpendiculari, (id quod modo non tracto, sed ex certissima atque eui 40 dentissima Opticorum doctrina & scientia suppono, vberiusque in Fundamento optico seu Oculo explanaui) atque idcirco, à d, ex, d, perueniet in, i, (apud, i, sunt diuersa puncta, sed propter paruum discrimen 45 coniuncta repraesentantur.) & hinc in K, appellet, punctum superficiei conuexę, k Im. lentis, Kn. sic radius, à e, per h, tendet refractione in idem, K, neque aliam stationem eliget radius, a si qui per, g, refringetur itidem in, K; Sic radij, b d, & b I, per i, & g. refracti, coibunt in, I. Pariter omnes radij puncti, c, c d, ce, cf, per, 1, h, & g, refractione coadunabuntur in vnicum punctum, m. Et sic omnia radiosa singuII.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
