Latin
119.1 to 119.5
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 119.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
lorum punctorum visibilium penicilla, quae fuerant in lente, dg, confusa, &per totam dissipata, eiusdem refringentis beneficio, perfectissimè iterum, situ tamen euerso ordinantur, venustissimaque specie disponuntur, quam pictor chartae inuidere possit, imprimere ad viuum non possit. Punctum autem, a, peruenit cum omnibus suis radijs in, K: punctum, b, collectum est in, I: &punctum, C, coluit in, m. Sicut autem haec tria puncta post confusionem atque intersectionem primam quę circa lentem, fi, contigit, in partes contrarias summo ordine atque elegantia disposita fuerunt, ita de singulis atque omnibus alijs intermedijs inter, a, &b, inter, b, &C, omnino est ratiocinandum. Istam vero superficiem, seu metam siue terminum, in quem istorum singulorum unctorum coordinatio excurrit, atque in formosissimam imaginem considet, voce ego omnium totius obiecti radiosorum conorum sectionem seu basin communem ordinatam, quia in eam omnes totius obiecti coni radiosi sese expandunt, atque aequaliter (ad sensum saltem) dilatant, ante vero &post ipsam sese intersecant. In qua re hoc reperitur inter totius obiecti conos radiosos, &singulorum puncto rum penicilla radiantia discrimen, quod semper contrarijs vijs &effectibus procedunt. Nam vbi se tota basis, ab C, per singulos conos, ad C, a è c, a se, vnit in singula puncta, d, e, atque si: ibi sese in totam superficiem diffundunt singula puncta baseos, a, b, &,c. &hinc specierum chaos exoritur. Contra quando sese singulae penicillorum radiosorum bases, de F, rursus intersectione facta vniunt in singula puncta, R, I, &m, tunc coni radiosi baseos, a be, ex suis verticibus, d, e, atque f, decussatim sese dilatant singuli in suos conos radiosos, ad vnam communem basin, K Im, castra metantes: &hinc bonus iterum ordo atque distinctus singulorum situs &locus exurgit: quia tota basis, KIm, toti visibili, a b C, &singula baseos puncta, K, lam, singulis obiecti punctis, a, b, c, tantum respondent.