Latin
COROLLARIA
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 120-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIA. Primum. Ex his manifestum est primò lucis diffusionem &propagationem esse fluxum rectilineum, alioquin tam praecisa, munda, ordinata &distincta spe30 cierum coordinatio per radios refractos non fieret. Secundo, Lucem minorem maiori superadditam in eandem subiecti partem, splendoris intentionem augere. Tertio, Lucem luci superadditam phy 3. sicè non misceri, etiamsi eandem subiecti partem occupet vtraque. Secundum. Eadem manifesta sunt de speciebus colorum. Similia enim agunt &patiuntur, mutuis intersectionum 40 consortijs. Tertium. manifestum est, actum videndi non esse idem, quod speciei visibilis pręsentatio. nam quandocunque species euerso situ pingitur; visio recta elicitur; quan 45 do pictura erecta consurgit, visio fit euersa. Quartum. Visio sequitur picturam, clara claram, distincta distinctam, confusa confusam, Quintum. Euidens est, ex his humorem crystallinum non esse formale visus organum, sed solam tunicam retinam. Quia quando pictura distincta humori crystallino inhaeret, nulla fit visio, vllius obiecti discreta, cum deberet tum 5, II. maximè fieri, quod species visibilis ordinata illi insideat. Sextum.