# Rosa Ursina 120

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/120

Nunc ad 55 riatio nil facit; non discedendo quia radiorum perseuerans sectio & diuaricatio, omnem speciei vigorem iam ante attenuatum penitus dissipat: non accedendo, quia intersectio conorum ad lentem vsque, no p, durat; & licet in vicinia ipsius aliquid appareat, tamen id ipsum debile & nebulosum existit, atque praesenti intentioni non satisfacit. Quae de lentibus hactenus artificiosè in tubo ad sedes confusionis & distinctio. 10 nis compositis dixi, valent etiam omnia in oculo, prout est cernere in figura 2. in qua locum lentis, Kn, in tubo positae, occupat in oculo humor crystallinus m D, totamque picturam ordinatam à se 15 haustam, transmittit in tunicae Retinae fundum, stu, ibique nil nisi meram lucem refert, in tertia vero figura, vbi humor crystallinus stationem confusam, q stur, occupat, eandem speciem in or 20 dinem redigit, ideoque imaginem perelegantem, XyZ, in fundo Retinae, q KT, efformat.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
