Latin
128.6 to 128.10
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 128.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIX. Explicetur vberius Figura IV. D, I. &D. 2 Tubus aptiEns caua inter duas conuexas haIVI contrabet varios casus. ctus inutilis in casu pri Primus est, quando immediatè 55 IV. coniunguntur omnes lentes, mediae cauę. &hic casus quia parum vtilitatis habet, parum attenditur. ideoque &nos illum intactum relinquamus. Quia nil aliud est, quam tubus opticus, non diductus, per quem admotus oculus nil videt: &haec res multos fefellit, vt optimos tubos tanquam inutiles damnarent. Secundus Casus, quando lens caua immediatè iungitur lenti conuexę, vi, quę obiectum respicit, &lens, d, ab eodem remouetur, tunc obiectum semper apparebit in charta debitè obtenta situ euerso, in distantia lentis, d, à lenteri, quacunque; maior tamen distantia semper offeret speciem minorem; minor semper maiorem. Eodem modo oculus per duas lentes conjunctas conuexam &cauam, rem sibi praesentatam euerso situ in retina, apprehendet visione recta, &semper minorem &obtusiorem recessu, maiorem &limpidiorem accessu. Patet experientia, &ratio à priore, perenda est ex vitro concauo: quod sic applicatum species distrahit, &confundit, confusasque lenti alteri &humori crystallino tradit: qui confusas acceptas ordinat, ordinatas confundit. Hic casus in figura non est expressus, neque in praxi communi vsitatus, tamen verus est. Tertius Casus est priori contrarius. quando cauum semper est coniunctum lenti, d, qui expressus est in schemate 4. D. 1. &D. 2. &occurrit quotidie in Telioscopio communi ad obiecta terrea, Lunam &Stellas applicito, &in Helioscopio ad Solem. Quia tunc humor crystallinus, ux, vicem lentis d, obtiner. Positio huius casus potest esse triplex. Primo. Quando lens caua, In, &conuexa, de consistunt vltra siue extra locum distinctionis lentis, vi, &tunc vel nihil, vel confusum idolum apparet in charta, spectaturque obiectum ab oculo confuse. Haec experientia est clara, "idiana. Cuius rationem do, quia lens caua in con fusos radios incidit iam ante attenuatos &dispersos, quos amplius ipsa attenuat &dispergit, vt conuexa illi haerens, nil possit accipere quod chartae vel retinae rite tradat. Hinc patet, cur Tubus nimium diductus nil faciat: quia diductione nimia, sens caua extra basin ordinatam lentis conuexae emouetur. Secunda II.