Latin
OPTICI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 129
Unproofread scanNot analysed yet
an ipso ab ipso basis picturae longius proijcitur quam tunica Retina possit sua extensione assequi, idcirco productio tubi subuenit, &sedem imaginis hac ratione correptam Retinae accommodat. Id autem quod hac ratione sit, nolim impotentiae tubi, sed oculi incapacitati seu necessitati adscribas. nam tubus in eandem aperturam idoneam compositus, omnia obiecta etiam remota immota apertura, ostendit, 10 dummodo charta admoueatur ad remo ta, amoueatur ad vicina. Quod si oculus similiter tunicae Retinae fundum in simili proportione attrahere, &remouere aut humor crystallinus sese antrorsus seu retrorsum collocare pro sufficientia posset; tubi adductione &reductione non tantopere esset opus. Quartò. Cur cum obiecta eodem modo, &simili proportione pingantur tam in charta, quam Retina, visio tamen sitibus picturę contradicat. nam quandocunque imago in chartam euerso situ proijcitur, semper oculus eandem erecto situ apprehendet: &quando imago statuitur in chartam erecta, oculus tanquam euersam cernet, &c. Respondeo huius rei experientiam, caussam &rationem à me furè tractatam &datam esse in meo oculo, seu Fundamento Optico. Interim breuiter sed verè dici, hoc ideo fieri, quia oculus imaginis ingressam percipit secundum vltimos radios refractos &formaliter visorios, quorum tendentiam extror sus in apprehensione obiecti sequitur ocu lus; cum igitur radius in oculo dexter respiciat sinistram obiecti partem, &sinister feratur in dextram, itemque superior inferiorem &contra; necessario videndi actus ita rem cognoscit, &c. Hinc infero 40 Primo actum visionis, quem speciem expressam vocant, longissimè differre ab imagine seu pictura, quam dicunt speciem impressam. Secundo. Fieri posse, vt species impressa sit absque expressa, vt fit in 45 oculo hominis dormientis aperto. Quintò. Cur, cum species in charta, g. Solis aut alterius obiecti tota praesenCur tota obiecti speries tetur, eadem ab oculo applicito tota non in Tubum, videatur? Respondeo solam &vnicam 50 &chartam caussam esse, quod foramen pupillę totam veniat, ab opeciem simul non recipiat, propter suam culo autem paruitatem, quod si dilataretur vt totam areratur. hauriret, vtique tantam videret rem, quantam perciperet oculus ideam, quod autem 55 IV. hoc ita sit, patet tubis magnis &longis, vbi conuexae lentes sphaerarum magnarum segmenta, solent conos radiosos diffusiores mittere, qui sępissime capacitatem foraminis ante cauam lentem excedunt; quo euentu, idem fit in charta, quod in tunica Retina. nam imago per partes allabitur. idem saepe etiam fit, vt rupto foramine chartae &liato, coni tamen radiosi amplitudo nihilominus excedat totam lentis cauae capacitatem, quo casu. idem rursus fit in charta, quod in oculo, vt obiectum per partes sit intromittendum &lustrandum. Idem euenit si post lentem cauam conuexa minor sit, quam species per conuexam ab obiecto transmissa. Itaque caussa vniuersim, cur minus ab oculo no intuitu videatur, quàm in charta prę sentetur, est, quia vel foramen pupillae totam speciem non intromittit, vel ipsemet humor crystallinus; (dato quod pupilla esset maximè dilatata totam simul non capit.