Latin
131.1 to 131.4
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
fere menstruo, circulum Solarem obser uatorium Maximum; circa initium Cancri simili spatio temporis minimum; &vtrumque quidem quasi stabilem in sua magnitudine permanere. tum sensim animaduertes illum quidem Sole per Aquarium in pisces procedente, sensim &semper magis magisque decrescere, hunc autem in signis oppositis augeri; maxima autem &velocissima decrementa at 10 que augmenta contingere circa aequinoctia. E quibus manifestissimus Solis acessus, &recessus, punctaque Solstitialia atque aequinoctialia euadunt. Nam alioquin neque Solis circulus hybernus in sua magnitudine, neque aestiuus in paruitate randiu perseueraret, neque aequinoctiales tam magnas &veloces magnitudinum vicissitudines subirent. Cum autem Sol aestate minorem proijciat basin seu 25 circulum, hyeme maiorem, necesse est aliquid interuenisse vel in ipso, vel in Telioscopio, hoc autem inuariatum mansit inuariata charta, inuariata apertura, in nariatae distantię, &positiones omnes omnium partium: Sol igitur si aestate non recessit, si hyeme non accessit, si auctus si imminutus non est; oportet eadem orbita alluceat hyeme qua aestate non autem allucet eadem, sed maiore in hyeme, minore in aestate, necesse ergo est, vel loco vel magnitudine mutatum Solem. Non esse mutatum magnitudine, saltem sensibiliter constat: quia eadem semper apparens ipsius quantiras quotannis redit in Capricorno, eadem quotannis redit in Cancro; nisi quis semper eodem modo velit pinguescere hyeme, aestate macilescere Igitur necesse est, ipsius decrementum 40 non physicum sed Opticum, non verum ed visum esse: ea enim quę magis distant pparent minora, quam si vicina sunt, icet magnitudinem non mutent. Vnde cum Sol hyeine maiorem spargat coni sui basin, necesse est, hyeme nobis viciniorem esse quam aestare, qua nos minore radiosi sui coni orbita illustrat. Et hoc sit ecundum Telioscopij in rem Astronomicam insigne emolumentum, multorum annorum constanti atque vniformi experimento mihi cognitum, effectu facillimum: neque enim opus est, vt obseruationes quotidianas, sicut ego feci, adhibeas poteris totum clarissimè nan 55 IV. cisci, si initijs signorum Solem intromittas, &circulum ipsius in eadem charta annotes, experieris enim manifestas illorum inter sese differentias, &augmentorum atque decrementorum, magna vel parla, cita vel tarda discrimina, prout dixi.