# Rosa Ursina 133.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.1

COLLIGENDA. Primò. Ex his tam varijs & tot obseruandi modis, stabilitur solidissime Phaenomenon solare, contra perrinaciam quamcumque humanam; nam si quis, cum ratione, vti dicitur, insanire velit, & rem negare, non quia eandem non esse sciat, sed quia esse fateri nolit: cum hoc mihi bellum non est, iudicio certamus, non affectu: veritatem quaerimus, non victoriam. Reponatur Tabula magna, in qua A, est Telioscopium in Solem B, per nebulam directum. En primum Solis obseruandi modum ingolstadianum. D, est Helioscopium in Solem E, purum emissum. En modum alterum. F, est Sol per foramen liberum G, exceatus in chartam H, loco tamen obscuro, 20 en modum terrium. est Sol in speculum K, planum incidens, & ab eo in L, reflexus, atque Maculas exhibens. En modum quarrum. P, repraesentat aspectum Solis I, in vaporibus constituri liberum, & visas in illo Maculas. Ecce tibi quintum Solis obseruandi modum. Q est Sol per lentem conuexam R, immissus in chartam obiectam S. ibique Maculas suas obscuro loco explicans. En modus sextus. V, est conus radiosus Solis per tubum X, seu conuexa & caua, seu duabus conuexis lentibus compositum, in chartam YZ, sub circulo obseruatorio C d fgexceptus. En modum septimum, eumque non simplicem sed varium Qui Solare Phaenomenon tot visum, 40 tot videndum modis, non videt, aut oculis aut mente captus est. Caetera suis locis explicabuntur melius. Secundo. Ex disputatis hucusque constat etiam, species visibiles seu colorati 45 seu lucidi esse non tantum veras res, sed etiam videri, & consequenter speciem coloris intra obiecti visibilis adeoque latitudinem coloris contineri, & speciem lucis esse lucem vel lumen in aëre; &c. Nam omne quod tanquam obiectum proprium ab oculo percipitur, vel lux vel color est. Tertio. Sol per Telioscopium non tantum maior in Chartam affulget, sed etiam 55 IV. ordinariè lucidior. Patet experientia quotidiana. Ingolstadij enim omnes obseruationes sub libero dio feci intromisso Sole, &c.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
