# Rosa Ursina 133.14-15

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 133.14 to 133.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.14

Quare aliqui cauis valde acutis, al qui valde hebetibus, aliqui mediocribus iuuantur? Quia pollent crystallino maximè, minimè, & mediocriter globoso: primi indigent primis, secundi secundis, postremi medijs; quia valde acuta speciem obiecti ordinatam multum prolongant, quam crystallinus paruus & valde globosus breuissimam facit; minime globusus, satis longiusculam, & ob hanc rem, acuto satis remisso optime iuuatur; medij medijs delectantur. Et hi omnes ex Miopum genere sunt. Quare alioqui etiam cauis acutissimis vtentes, nihilominus tamen rem videndam oculo quam proximè admouent? Quia eiusmodi humines nacti sunt humorem crystallinum aut nimis globosum qui etiam adiutus à cauo pro proroganda specierum ordinata sede in Retinam, eandem tamen non assequitur; quia vero obiectum vicinius longiorem basin proijcit; hinc ipsius ad oculum accessu, species tandem sufficienter producitur, & picturam bonam in Retinam collocat. IV. III. enim fiet, vt sibi omnes strictè haereant,

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
