Latin
133.9 to 133.13
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 133.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sextò. Ex eodem capite artifices adhibent specilla conuexa, vt res minutissimas tanquam maximas &illustrissimas intueantur, &in aptam partium proportionem dispescant: sic videmus incisores aeris; sic gemmarum &sigillorum effictores; sic minutiarum tornatores, oculum munire, &in rerum alioquin poene inuisarum, aspectum venire. Septimo. Plurimae abstrusae &curiosę quaestiones expeditè soluuntur. Quare enim aliqui sunt, qui vicina non bene discernunt, nisi valde prope oculum admoueant? Quia eiusmodi homines habent 20 humorem crystallinum nimis globosum, qui proinde rerum plusculum dissitarum species nimis cito contrahit, ita vt statio imaginis ordine tunicam Retinam non assequatur, quod tamen fit, accessu o 25 biecti ad visum, sic enim illa statio producitur, &c. Quare aliqui conuexis specillis non iuuantur, si naso, vt fieri solet admoueant, iuuantur tamen si amoueant? quia pecilla conuexa humori crystallino proxima, speciem visibilem nimis &vltra Retinam propagant, amota curtant, donec tandem in eandem sistant. Et tales sunt ordinarie Miopes. Quare aliqui conuexis remotis non luuantur, quibus, si oculo apponant, acutè cernunt? Quia specilla conuexa ab humore crystallino remota, speciei picturam abbreuiant &citra Retinam finiunt in humore vitreo, eadem admota ad crystallinum eiusdem concursum propagant, quoadusque in Retinam collocent. Et tales ordinariè sunt Presbytae. Quare aliqui specillo conuexo vsitatè 45 adhibito, obiectum distans non vident, vident autem valde propinquum? Quia obiectum distans picturam aute retinam fiuit, propinquum longiorem protrudit, &sic videndi Organum, Retinam vide 50 licet, assequitur. Quare specillum cauum, rei visae situm in oculo nunquam euertit, sicut conuexum solet? Quia cauum radios nun 55 II. quam colligit, sicut conuexum facit, sed semper eodem modo &ad vnam partem dissipando proijcit, &humori crystallino tradit. Quare cauum obiectum semper praesentat, etiam remotum ab oculo, sed eo minus, quo remouetur amplius? Semper repraesentat, quia humori crystallino semper confusas species tradit &quia remotio facit, vt medij tantum radij, &directiores, ad pupillam perueniant, alijs dilaratione gratis euolantibus, inde fit, vt res semper minor, minorque praeseritetur &videatur. Quare sit, vt aliquando per cauum oculo propinquum nihil videas, videas autem dum illud paullisper amoueas ab oculo? Quia suecillum propinquum rem obiectam in basin ordinatam colligit trans Retinam, nonnihil remotius, candem curtat, &in Retinam debitè coordinat.